ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem
meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos
quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit
dicit Dominus exercituum
et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit
ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba
fullonum
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios
Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt
Domino offerentes sacrificia in iustitia
et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies
saeculi et sicut anni antiqui
et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis
et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem
mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec
timuerunt me dicit Dominus exercituum
ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis
consumpti
a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis
et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit
Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur
si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in
quo confiximus te in decimis et in primitivis
et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens
tota
inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea
et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis
cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad
abundantiam
et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum
terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus
exercituum
et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra
desiderabilis dicit Dominus exercituum
invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus
et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est
qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta
eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum
ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati
sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti
sunt
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo
et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti
coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio
in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti
sibi
et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et
impium et inter servientem Deo et non servientem ei